PRINCEPS Archus

PRINCEPS Archus
PRINCEPS Archus
seu Arechis, primus Beneventi Principem se dixit: cum eatenus Duces vocarentur. Leo Mars p. 466. et inungi se fecit, ibid. Uladislaus quoque Hermannus, regiô nomine abstinuit, et Princeps Poloniae dicivoluit, quod obtinuit usque ad Primislaum, qui A. C. 1295. regium titulum iterum sumpsit. Uti vero e Principatu hoc Beneventano duo alii, Principatus Salernitanus et Capuanus, emerserint, ad Tancredi tandem Normanni familiam, et Reges Siculos, devoluti: quomodo porro Rogerius Rex Tancredum filium Principatu Barensi donaverit, et Simonem filium nothum Principem Tarentinum testamentô renuntiaverit, sed rescindente paterna iussa filiô Guilielmô Rege diximus supra, voce inprimis Capua. Repeto saltem de Guilielmo, quod Ducatus Apuliae, Tarentique et Capuae Principatum legitimis tantum filiis debere concedi: ad Comitatus autem aliasque Regni dignitates non indignum esse liberos naturales etiam admitti, dixisse legitur, apud Scriptorem harum rerum eximium, Falcandum, p. 659. E quibus sane colligitur Principis titulum (de quo Moschopulus; πριγκιψ, ἀξιώματος ὄνομα) Comitivam longe dignitate antecessisse. Unde apposite hanc in rem Georg. Hornius, Orb. Polit. l. 1. c. 1. Princeps, ait, proprie dicitur, qui sub se plures habet Comites. Ita ergo ex Italia, in coetera Regna, Principis titulus profluxit. Et quidem in Regno Hierosolymitano, hinc orti Antiochiae; Galilaeae seu Tiberiadis; et Philippensium Principes. Inde transiit Principis dignitas in Imperium Constantinopolitanum, sub Imperatorib. Francis, ubi Princeps Achaiae et Moreae occurrit, auctore Principatus Guil. de Champlita. Unde fortean fluxit, ut complures dignitate licet et natalibus longe inferiores proceres eundem titulum sibi arrogarent, vel certe ipsis ab Auctoribus ascriberetur, quemadmodum et Comites castri solum alicuius vel oppidi non raro Principes dicuntur. Vide Chartam Caroli Calvi apud Car. du Fresne Gloss. Anselmum, l. 3. Ep. 8. alibi. In Gallia, Belgio et Germania, primos Principatus ad tempora Carolingorum Franciae Regum, Hornius refert Orb. Imp. 9. 222. cum Notis L. Ioach. Felleri. Sed voce hâc latius utitur: Idem vero Car. du Fresne primum Principatum in Francia Chalesium agnoscit in agro Inculismensi, erectum aut saltem memoratum demum, circa A. C. 1478. Aquo complures instituti atque in iis Iovis villae A. C. 1552. Porceani A. C. 1561. Guemenaii A. C. 1570. Luci in Pictonibus; Soyonis, in Vivariensi agro; Rupis ad Yonem; Listenesii, Fucardi montis, Chalusii, Amblisiae, Chabanesii, Carencii etc. In Belgio autem Principatus Chimacensis erectus est, A. C. 1486. Spinetensis A. C. 1541. Gaverensis A. C. 1533. Lignensis A. C. 1602. Barbanconensis A. C. 1614. etc. De Germaniae Principibus dicetur infra. Idem porro nomen dignitatis in Anglia, iam ab antiquo in usu fuit. In Charta enim Offae Regis subscribunt, Brordanus Patricius, Binnanus Princeps; deinde Duces, in Additam, ad Matth. Paris p. 155. Sic in Charta Knutonis Regis ante Ducem, subscribunt Aldennus Princeps Regis, in Conciliis Anglic. etc. Vide Sim. Dunelmensem A. C. 778. Similiter apud Hispanos dignitatis hoc nomen, sed Comitivâ minoris, fuisse, patet ex Divisione Exoniensis et Auxensis Episcopatuum A. C. 1058. sub Aldefonso Imperatore et Hispaniarum Rege quae post Concilium Bracarense I. ubi subscripsêre primum Episcopi et Abbates, deinde Comites, demum Principes. In Anglia, hodie Principis titulum nemo habet, nisi primogenitus Regis, qui Principes Walliae dicuntur, a quo ditio haec, cui olim Principes praefuerunt, in provinciam est redacta. Apud Scotos, primogenitum Regem Principem Scotiae, reliquos vero eius filios, Principes absolute dici consuevisse, refert Camdenus. In Lusitania, titulum Principis primus assumpsit Alphonsus, postmodum eius nominis Rex V. Regis Eduardi primogenitus, cum antea Regum primogeniti Infantes appellarentur. Capellanorum Regum primogeniti Asturiarum Principes dicti sunt, ut colligere est ex Scriptoribus Hispanis, quemadmodum Aragonensium, Gironae etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi etiam de Principe Ecclesiae, dignitate Ecclesiastica, apud eos qui Latinos Ritus sequuntur, ex Ord. Rom. Cum autem omnia usque ad Euangelia impleta fuerint, accedat Princeps Ecclesiae ad Episcopum, pyxidem in qua tus habetur manu ferens, sequente acolythô, qui thuribulum portat et quae sequuntur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”